monumenta.ch > Cassianus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 7
Quid illi facias qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad iracundiam cupiditas quae praemio delinitur, non iniuriae laesio aut amor ultionis accendit, quae officiorum vincitur blandimentis, sed successus tantum alienae prosperitatis irritat? Quis autem est qui se, ut satisfaciat invidenti, a bonis corruere, aut a prosperis alienari, aut calamitate aliqua optet involvi? Quapropter ne totum quidquid in nobis vividum est et quasi vitali vegetatione sancti Spiritus animatur uno tantum huius mali morsu basiliscus interimat, divinum cui nihil impossibile est iugiter imploremus auxilium.